Liber Leviticus*

Caput 11: Versus 47

Et sciatis quid comedere.Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quae comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonusI Petr. 2., et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quae comeduntur, id est quae nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.
(* Traductions européennes)